- RUBICON
- RUBICONfluv. in octava Italiae regione, in Apennino monte nascens, et inter Ariminum et Ravennam in mare Adriaticum influens, antiquus Italiae et Galliarum terminus. Lucan. l. 1. v. 213.Fonte cadit modicô, parvisque impellitur undisPuniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas,Perque imas serpit valles, et Gallica certisLimes ab Ausoniis disterminat arva colonis.M. Tullius, Philippicâ 6. Flumen Rubiconem, qui finis est Gulliae. Apud ortum Rugon, inferius vero Pisatello vocatur. Vide Cluver, Ital. Antiq. p. 296. Nic. Lloydius. Hunc cum armis exercituque transire, nefas fecit Lex vetus Senatus Populique Rom. morte piandum, proin Caesar Remp. invasurus, cum e Galliis ad flumen cum copiis accessisset, aliquandiu anceps haesisse, donec ostentô spectri, classicum ad ripam canentis, incitatus pergeret, legitur apud Sueton. qui hac de re sic c. 31. inquit: Consecutus cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit; ac reputans, quantum moliretur, conversus ad proximos; et etiam nunc, inquis, regredi possumus: quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt. Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximtâ magnitudine et formâ in proximo sedens, repente apparuit, arundine canens: ad quem audiendum quum plurimi ex stationibus milites concurrissent, interqueeos et aeneatores, raptâ ab uno tubâ prosiluit ad flumen, et ingenti spiritus classicum orsus, praetendit ad alteram ripam. Tunc Caesar, eatur, inquit, quo Deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat: Iacta est alea; atque ita traiectô exercitu, adhibitis Tribunis Pl. qui pulsi supervenerant, pro Contione fidem militum flens, ac veste a pectore disceissâ, vocavit et quae seqq. Pro qua liberatione, a traiciendi fluminis metu, contra publicum Patriae decretum, lucernam Opt. Max. Iovi sacravit, in qua gestorum exhibuit icones, utrinque tubâ canentem cum tripudio Nympharum efformans, cum Inscr. L.C.I.C.I.C.I.O.M.S. quam sic exponit Licetus, Larvae. Classico. Imperator. Caius Iulius. Caesar. Iovi. Optimo. Maximo. sacravit. Quidam Legem illam contra Caesarem a Senatu latam, descriptam in marmore supra columellam erecto, prope Rubiconem fluv. hisque verbis, ut Gruterus descripsit, conceptam fuisse, referunt ex Blondo: Iussu. mandatuve. P. R. Col. Imp. mil. tyro. commilito. manipularisve. Gent. turmaeve. Legionariae. armat. quisquis. es. hîc. sistito. vexillum. sinito. nec. citra. hunc. amnem. Rubiconem. signa. arma. ductum. commeatum. exercitumque. traducito. si. quis. huiusce. iussionis. ergo. adversus. ierit. feceritve. adiudicatus, esto, hostis. P. R. ac. si contra. Patriam. arma. tulerit. sacrosque. Penates. e. pentralibus. asportaverit. sanctio. plebisci. Senatusve. consulti. ultra. hos. sines. arma. proferre. liceat. nemini. S. P. Q. R. Caesenae, ad secundum lapidem in ripa Rubiconis. Sed et Gruterus, cum aliis, non paucis ac, ut ipse dicit, cum Senatu Critico sententiae melioris, in quam ivit etiam Cluverius, l. 1. c. 28. Ital. antiq. Inscriptionem istam adulterinam suspicatur ac supposititiam. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.